monumenta.ch > Plinius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 101
{XXIV} Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus.